HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT LI: De continuatione historiae

#Act. XI

Nunc redit historia ad ordinem suum. Quod enim intersertum est de Philippo, Petro, et Joanne, et Paulo postquam supradictum est, igitur qui dispersi erant pertransibant evangelizantes verbum Dei, quasi incidens fuit. Prosequitur ergo in hunc modum: Et illi qui dispersi erant a tribulatione, quae inceperat a morte Stephani, perambulaverunt usque ad Phoenicen, provinciam Syriae occidentalem, et Cyprum nemini loquentes verbum, nisi solis Judaeis. Erant autem quidam cum eis de Cypro, et Cyrene. Qui cum introissent Antiochiam loquebantur ad Graecos, annuntiantes Dominum Jesum, et erat manus Domini cum eis. Et multus numerus credentium conversus est ad Dominum. Super hunc locum dicit Beda, quia post revelationem sindonis coepit Ecclesia crescere. Unde conjicitur quod speciem sindonis, vel lintei, vidit Petrus in visione, cum alibi dicatur vas fuisse, alibi discus. Delatum est autem ad aures Ecclesiae, quae erat Hierosolymis de conversione Antiochenorum, et volentes plene certificari, miserunt Barnabam in Antiochiam. Qui cum venisset et videret gratiam Domini, gavisus est et exhortatus est omnes, ut in proposito cordis manerent in Domino, quia erat vir bonus, plenus Spiritu sancto, et fide. Et dicit super hunc locum Rabanus, Barnabam ideo multipliciter commendatum, ne putetur pro indignatione sua amisisse apostolatum. Et erat Rabanus in ea opinione, secundum quam dicitur Barnabas, ille super quem projecta est sors cum Matthia, postea tamen cum Paulo in apostolatum electus est. Nos aliam sequimur opinionem. Videns autem Barnabas, quod non sufficeret ad erudiendam tantam multitudinem, venit Tarsum, ut quaereret Saulum, et inventum perduxit Antiochiam, et per annum conversati sunt ibi, et docuerunt turbam multam. Et tunc primo sequaces Christianae religionis, a Christo capite, denominati sunt Christiani, qui prius dicebantur discipuli, et fuit institutio gentilium satis elegans. Visum est enim incongruum, et indecens gentilibus ad fidem conversis, sequaces Christianae religionis communi nomine censeri. Sed potius denominandos esse a nomine Magistri, sicut in sectis philosophorum sequaces denominabantur a nominibus magistrorum, ut ab Epicuro epicuri. In his autem diebus supervenerunt prophetae ab Hierosolymis Antiochiam. Et surgens ex eis unus, nomine Agabus, prophetavit per Spiritum sanctum, famem futuram in universo orbe terrarum, et maxime in Judaea, quae facta est sub Claudio, scilicet quarto anno Claudii.